LAMPACA

LAMPACA
LAMPACA
Ins. Chinensibus habitata, de quibus memoratu hoc dignum refert Ferd. Pinto Reissbeschr. p. 283. Compererant ii. vicinas regiones Cuy et Sansy, terrae motibus et prorumpentibus inde undis prolapsas absorptasque periisse. Hinc paria se meruisse consciis, similis calamitatis timor: et coactâ ad id contione moniti, Audirent ipsi, homines miserrimi, supremum rerum Arbitrum continuis iniuriis lacessentes, quantis is calamitatum fluctibus indignationem, diuturnis ipsorum flagitiis cumulatum, effuderit: vera sibi exprobrari fatentes et in terram prostrati, Deum in cunctis operbus suis undequaque iustum deprehendi, humillimâ confessione exclamavêre. Inde post primos dies, quibus domibus claufi publico abstinuêre, coacto rursum coetu, per vicos urbis incedentes, primo Sacerdotibus, O mirande et misericors Deus, precatis, nopeccata nostra respicias; his enim si animum adverteris, obmutescere nos corum Te necessum erit: Populus hisce acclamavit, Domine confitemur coram te crimina nostra. Quibus supplicationibus decem et quatuor dies impendentes, neque tamen id sufficere rati, plurimis in egenos, coptivos aliosque beneficiis, suam pietatem, animumquepraeteritorum paenitentem testatum fecêre, apud Tob. Pfanner. System. Theol. Gantil. pur. c. 13. §. ult.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SANSY et CUY — regiones Imperii Sinensis, terrae motibus et prorumpentibus inde undis prolapsae absorptaeque, apud Ferdinandum Pinto Itinerat. Vide quoque supra, in voce Lampaca …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Casa de Sao Miguel Douro — (Армамар,Португалия) Категория отеля: Адрес: Largo Lampaça, Nº1 Aldeia De …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”